25.09.2009, klo 10.34
Ban Ki-Moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, confidit pactum de atmosphaera tuenda hoc anno exeunte Hafniae effectum iri.
Is enim, cum in conventu climatico Neo-Eboraci instituto perorationem haberet, censuit voluntatem politicam illius pacti faciendi auctam esse.
Maximi momenti esse, quod Sinenses et Iaponienses se id acturos promisissent, ut emissiones deminuerentur.

Vastaukset
Vanhimmat
Ei vielä vastauksia
Aloittaja odottaa vastauksia. Kerro oma näkemyksesi ensimmäisenä.